Charter in Latin - Translation to English needed please-
[William de Douglas - le hardi - about the abduction of Alianora de Louvaine]
Extract from the Fine Roll of the 17 Edward. I. m. 15, Dated 28 Jan. 1289.
De terns Willelmi de Douglas capiendis in manum regis.
CUM Alianora, quse fuit uxor Willelmi de Ferariis defunct qui de rege
tenuit in capite, post mortem praedicti Willelmi viri sui ad curiam regis accedens racionabiliter dotem suam, quae eam contigit de libero tenemento quod fuit praedicti Willelmi in regno regis, sibi pecierit assignari ; et eadem Alianora, facta sibi assignacione de dote praedicta, sacramentum, prout moris est in regno regis, praedicto, praestiterit quod se sine licentia regis non maritaret, et postmodum se usque in regnum Scociae diverterit pro racionabili dote sua ipsam contingente de libero tenemento quod fuit
praedicti viri sui in eodem regno petitura, Willelmus de Duglas dum praedicta Alianora in manerio Elenae la Zusche de Trauernent in eodem regno Scociae moram fecit, dotem suam praedictam expectando, ad manerium praedictum cum equis et armis et multitudine armatorum accessit, et ipsam ibidem vi et contra voluntatem suam rapuit, et ulterius in idem regnum Scocise abduxit, et earn ibidem detinet in praejudicium regis et contemptum, ac coronae et dignitatis regis Iaesionem manifestam, prout ex
fidedignorum relatu rex didicit.
Rex super praemissis remedium, prout decet, volens adhiberi, mandavit vicecomiti Northumbriae quod omnes terras et tenementa, bona et catalla praedicti Willelmi in balliva sua sine dilacione capiat in manum regis, et ea salvo custodiri faciat donee rex aliud inde praeceperit, ita quod de exitibus inde provenientibus regi respondeat ad scaccarium suum ; et diligenter et caute et circumspecte investigari faciat si pradictus Willelmus alicubi in balliva sua possit inveniri ; et ipsum ubicunque in balliva sua inveniri contigit, in eadem arestari et in prisona regis salvo custodiri faciat, donee rex aliud inde praeceperit.
